monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 7, 7
Sed iam cum ad homines ventum sit, qui non amicos, sed se ipsos in singulis amant, multiplicitatis fucus ut placeat necessarius est. Apud istos enim gratia, quia gratis non est, iam non gratia, sed lucri inescatorium est. Facies siquidem meretricis facta est ei, nec quodcunque vitium erubescit, dum lucri tendit ad quaestum.